Swolla

Swolla posita est ad exiguum , ideoque ignobilem, torrentem, qui aquas suas in Vidrum exonerat.

2696Permeant illam duo canales, quorum unus forum attingit, amplissimum & pulcherrimum; cui templum S. Michaelis imminet : nec longe abest alterum templum D. Mariae facrum. Munitum jam olim suit oppidum: quippe duplici muro, & foffa item duplici, incinetum: hodie autem longe munitissimum: addita quippe sunt vali-dissima munimenta undecim, aliaque opera, secundum normam belli, prout hodie geritur. Praeterea valium duplex ab oppido ad Isalam usque perduetum superioribus annis, eique tria valida castra imposita , oppidulorum pene aemula, & unum minus, variaque cornua & semilunae, idque in eum sinem, ut è Geldria commeatus & auxilia temper in oppidum admitti possint, si sorte contingeret oppidum ab hostibus obsidione cingi. Distat oppidum a Campis praegrandi duntaxat leuca. Floret hodie variis commerciis, civesque habet locupletes & lautos, sed platae illius non sunt ita nitidae uti Campis, ob numerum armentorum, & praesertim suum, qui in oppido aluntur , & maximè ob curruum copiam qui à variis partibus huc quotidie adveniunt. Ius monetae cudendae habet haud secus quam Daventria & Campi ; & inter liberas

Imperii atque Hanseaticas urbes annumeratur. Swoliae civitatis regimen est penes duo membra. quorum prius constat è magistratu annuo, qui politicas res administrat, & jus dicit in causis civilibus & criminalibus. alterum conftat xlviii viris, qui jurati Commune , vulgo Ghefworen ghemeynte appellantur: fine quibus Magistratus, quum de regalibus, privilegiis, tributis, & oneribus publicis, deliberandum eft, nihil deliberare, nihil ftatuere poteft. Magiftratus porro annuus constat XVI viris. quorum oeto sunt Scabini : coram quibus omnes causas controversae disceptantur. Suntque divisi in quatuor clasles secundum quatuor oppidi vicos , ut vocant, & bini singulis classibus attributi. horum octo Scabinorum bini singulis mensibus praesident, & civium , Magiftri five Confules in tempore vocantur. reliqui octo funt Confiliarii five Senatorcs , qui Scabinis in regimine adfiftunt, & in omnibus judiciis & conventibus à Magiftratu in Seaatum advócantur, pari cum caeteris in fententiis dicendis authoritate & potestate. Magistratus autem quotannis mutatur mense Ianuario, festo conversionis S.Pauli ; obtinetque consuetudo , ut, qui Magistratu decedunt, in Senatorum collegium assciscantur , & vice versa. Electio Magistratuum est penes duodecim è collegio xlviii virorum, qui forte five per fabas numerum hunc XII virorum inter se fortiuntur ; & liberrime Magiftratum eligunt,& deftituunt, quando opus est.